- ALAHGABAL
- ALAHGABALnomen Suriaci idoli, unde Antoninus Heliogabalus Imperator, Romanus nomen habuit. Scaligero et Casaubono significat Deum montis, sed cuius montis ille Deus fuerit, aut a quo monte ita sit appellatus, non explicant satis. Quod enim Casaubonus sic fere Carmelum deum fuisse dictum illud idolum, quod in monte Carmelo positum erat, opinatur: Sed ubi mons Gabal aut Gabalus, a quo nomen acceperit hic Alagabalus Deus? Scaliger itaque volebat, Deum istum peculiare Gabalitarum nomen fuisse, sed ratione caret, Deum, quem Emisseni colerent Gabalitarum Deum, fuisse appellatum: et tutelare Numen Gabalitarum dici, quod in Emissena Urbe templum haberet. Fuit autem Alagabalus peculiaris Emissae Deus, et in ea urbe Heliogabalus, qui Emissenus quoque erat, eius Sacerdotem egit. Nempe Emisseni Solem colebant in montis effigie, quem montem caelô delapsum credebant, hinc Alagabal dictus Sol apud illos, quasi Deus mons. Eius enim simulacrum erat ingens rude saxum ac impolitum, in modum plane montis vel rupis. Herodianus l. 5. c. 3. λίθος ἐςτὶ μέγιςοςκάτωθεν πρειφερὴς, λήγων εἰς ὀξύτητα. κωνοειδὲς αὐτῷ χῆμα, μέλαιυ ί τε ἡ χροῖα διοπετῆ τε αὐτὸν εἶναι σεμνολογε̑Ϛιν. ἐξοχάς τε τινας βραχείας καὶ τύπους δεικνύουϚι. Lapis est ingens, inferiore parte orbicularis, sed in acumen fastigiatus, coni autem ei figura est. Credunt eum caelitus delapsum, et eminentias quasdam breves ac typos ostendunt. Quae plane montis sen monticelli effigies. Sequitur, Εἰκόνα δὲ Η῾λίου ἀνέργαςτον εἰναι θέλουϚιν οὕτω βλέποντες, Iconem Solis non elaboratam esse volunt, sic aspicientes, etc. Exstructun autem in praefato urbe Idolo huic templum magnificentissimum est, a Phoenicibus. Unde Festus Avienus, ubi urbis huius meminit, inter alia,Denique flammicomo devoti pectora SoliVitam agitant. Libanus frondosa cacumina turget,Et tamen his certant summi fastigia templi.Et quidem non extra Urbem, ut quibusdam doctis visum; sed in ipso Urbis meditullio. Vopiscus in Aureliano, c. 25. Emessam victor Aurelianus ingressus est, ac statim ad templum Heliogabali tetendit, quasi communi officiô vota soluturus. Verum illic eam formam Numinis reperit, quam in bello vidit sibi faventem. Quare et illic templa sundavit --- et Romae Soli templum posuit, maiore honorisicentiâ consecratum, etc. Solem enim, non Iovem, ut nonnulli voluerunt, hôc nomine ab Emissenis cultum esse, lapides docent, in quibus coniunctim, SOL, ALAGABALUS, nominatur: nummi item, quorum haec Inscr. SACERD. SOLIS. DEI. ELAGAB. et Dio ac Herodianus Η῞λιον sine ulla dubitatione interpretantur. Equa ipsa voce discimus, plerasque Orientis gentes, sed prae reliquis Emissenos, Solem praecipuô cultu olim veneratos esse. Ut enim Athenienses τὴν Θεὸν simpliciter cum dicerent, Minervam intelligebant; sic isti Solem communi nomine Deum dixerunt. Inunaquaque autem urbe peculiare cognomen habebat: Sicut enim Emissenorum Elagabalus fuit; sic Palmyrenorum Malachbelus et Aglibolus, Babyloniorum Belus, aliarum gentium hoc Numen aliter dictum est. Eidem Alagabalo Heliogabalus Imperator iam factus, qui prius in urbe Emissa sacerdos eius fuerat, in eo loco vel vico, in quo olim fuerat Faustinae Templum ab Antonino Marco fundatum, templum sumptuosissimum exstruxisse, legitur apud Spartian. in Caracalla. c. 11. Vide infra in voce Alala: et plura in hanc rem apud Casaubon. et Salmas. ad Lamprid. in Heliogabalo, c. 1. et Flav. Vopisc. in Aureliano loc. cit. ut et in vocibus Elagabalus et Heliogabalus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.